[p. 94] “pigitum,” non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. “Primum,” inquit, “Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.” [10] “Dignor” quoque et “veneror” et “confiteor” et “testor” habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:
Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,et:
cursusque dabit venerata secundos.[11] “Confessi” autem “aeris,” de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: “Aeris confessi rebusque iure 1 iudicatis XXX. dies iusti sunto.” Item ex isdem tabulis id quoque est. “Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.”