[p. 264]
XVIII
[18arg] Quod M. Varro C. Sallustium. historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit 1 Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
XIX
[19arg] Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima. 2Favorinum ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari viderentur, philosophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν; id significat “factis procul, verbis tenus.” [2] Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. [3] “Nam cum,” inquit, “' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis ”