Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 270] censeo videas ὁδοῦ πάρεργον. [6] Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.” [7] Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam; [8] atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus: [9] “Omne,” inquit, “omnino factum sic sese habet; neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum: velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale extitit; si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amiare; sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut honeste amemus.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.