[p. 52]
XI
[11arg] Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moli untur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis 1 temperatur. [2] Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. [3] Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. [4] Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo 2 venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. [5] Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: καὶ μετὰ