previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere. Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit. Omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt. [2] Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt; non omnes curia admittit; castra quoque, quos ad laborem et periculum recipiant, fastidiose legunt. Bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit; omnibus lucet. [3] Patricius Socrates non fuit. [p. 288] Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus. Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit. Quid est quare desperes his te posse fieri parem ? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari. [4] Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non 1 ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit. [5] Quis est generosus ? Ad virtutem bene a natura conpositus. Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est; animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.

[6] Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. " Quomodo?" inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est [p. 290] non unde veniant, sed quo eant. Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure.

[7] Depravari enim in malum non potest. Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent ? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt; ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus; ipsa illos velocitas inplicat. VALE.

1 servum non Madvig; non servum MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: