previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae 1 cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.

[2] Quis autem ferat in egestate fastidium ? Hunc quem [p. 388] Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Vergilio licet credas:

Est lucum Silari iuxta 2 ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta.

[3] Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut " cernere ferro inter se " dicebant. 3 Idem Vergilius hoc probabit tibi:

Ingentis genitos diversis partibus orbis
Inter se coiisse viros et cernere ferro.
Quod nunc decernere dicimus. Simplicis illius verbi usus amissus est. [4] Dicebant antiqui " si iusso," id est iussero. Hoc nolo mihi credas, sed eidem 4 Vergilio:
Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.

[5] Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.

[6] " Quid sibi," inquis, " ista praeparatio vult ? Quo spectat ? " Non celabo te; cupio, si fieri potest, [p. 390] propitiis auribus tuis " essentiam " 5 dicere; si minus, dicam et iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem. Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili ? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium ? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere. [7] Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum. Quae sit haec, quaeris ? τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii; in medio positum, 6 posse sic transferri, ut dicam " quod est." Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere. [8] Sed si ita necesse est, ponam "quod est." Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem. [p. 392] Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt. Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum. [9] Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est; ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat. Hoc quid est ? Animal. Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal. [10] Sed quaedam 7 animam habent nec sunt animalia. Placet enim satis et arbustis animam inesse. Itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa. Itaque erit aliquid animantibus 8 antiquius, corpus scilicet. Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.

[11] Etiamnunc est aliquid superius quam corpus. Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit, ex quo haec deducantur ? Illud, cui nomen modo parum proprium inposuimus," quod est." Sic enim in species secabitur, ut dicamus: " quod est" aut corporale est aut incorporale.

[12] Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale. Cetera genera quidem sunt, [p. 394] sed specialia. Tamquam homo genus est. Habet enim in se nationum species: Graecos, Romanos, Parthos. Colorum: albos, nigros, flavos. Habet singulos: Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus " quod est " generale, supra se nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt.

[13] Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale; de quo statim dicam, si prius illud genus, de quo locutus sum, merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax. " [14] Quod est" in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. Nihil tertium est. Corpus quomodo divido ? Ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido ? Ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam. Aut sic: quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt. 9 Rursus animalia in quas species seco ? Aut mortalia sunt aut inmortalia. [15] Primum genus Stoicis quibusdam videtur " quid." Quare videatur, subiciam: " In rerum," inquiunt, "natura quaedam sunt, quaedam non sunt. Et haec autem, quae non sunt, rerum natura [p. 396] conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."

[16] Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur. Primum illud " quod est" nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur; cogitabile est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non videtur; cogitatur. Videtur autem species eius, equus et canis.

[17] Secundum ex his, quae sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia. Hoc ait per excellentiam esse. Poeta communiter dicitur, omnibus enim versus facientibus hoc nomen est, sed iam apud Graecos in unius notam cessit; Homerum intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est ? Deus scilicet, maior ac potentior cunctis.

[18] Tertium genus est eorum, quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum. Quae sint, interrogas. Propria Platonis supellex est; ideas vocat, ex quibus omnia, quaecumque videmus, fiunt et ad quas cuncta formantur. [p. 398]

[19] Hae inmortales, inmutabiles, inviolabiles sunt. Quid sit idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi: " Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum." Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat: volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi suo inponat. Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.

[20] Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos, attendas oportet et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum difficultatem. Nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar. Ex hac quod artifex trahit 10 et operi suo inposuit, idos est. [21] Quid intersit, quaeris ? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita. Alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua; haec est idos. Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam [p. 400] figuravit; haec idea est. Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus nec tantum extra opus est, sed ante opus.

[22] Quintum genus est eorum, quae communiter sunt; haec incipiunt ad nos pertinere; hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus eorum, quae quasi sunt: tamquam inane, tamquam tempus.

Quaecumque videmus aut tangimus, Plato in illis non numerat, quae esse proprie putat. Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane, qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid vides, currit cum tempore. Nihil ex iis, quae videmus, manet. Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. [23] Hoc est, quod ait Heraclitus: " In idem flumen bis descendimus et non descendimus." Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine. Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit. Vis tu non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit! [24] De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis; mundus quoque, aeterna res [p. 402] et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat, quae habuit, aliter habet quam habuit; [25] ordinem mutat. "Quid ista," inquis, "mihi subtilitas proderit?" Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit; sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint. Ex his quoque, si observaveris, sumes, quod possit fieri salutare. [26] Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, 11 etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis, quae modo tractavimus, remotius 12 a reformatione morum ? Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? Quid ex istis traham, quod cupiditates meas conprimat ? Vel hoc ipsum, quod omnia ista, quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato ex his esse, quae vere sint. [27] Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri.

Inbecilli fluvidique inter vana constitimus 13 ; ad [p. 404] illa mittamus animum, quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat. [28] Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis; inmortalia tutore non egerent. Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit. [29] Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari 14 huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere. [30] Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis. [31] Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, [p. 406] inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt. Non dubito, quin paratus sit et 15 paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.

[32] Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem. Iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit. Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere. Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet. [33] De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum 16 faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est. Plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem. [34] At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem ? Et fortasse paulo ante quam debet, faciendum est, ne cum fieri debebit, facere non possis. Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.

Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit; quanto [p. 408] deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius 17 finiendae ? [35] Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.

[36] Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non adferam mihi manus propter dolorem; sic mori vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur. Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.

[37] Sed in longum exeo. Est praeterea materia, quae ducere diem possit. Et quomodo finem imponere vitae poterit, qui epistulae non potest ? Vale ergo. Quod libentius quam mortes meras lecturus es. VALE.

1 quae added by Hense, after Koch and G. Gemoll.

2 for lucum and iuxta Vergil MSS. give lucos and circa.

3 dicebant Mentel; dicebantur MSS.

4 eidem Haase; fidem MSS.

5 essentiam Muretus; quid sentiam MSS.

6 positum Muretus; positam MSS.

7 quaedam later MSS.; quaedam quae pLVPb.

8 Hense conjectures et animantibus.

9 Buecheler would add decrescunt, Hense arescunt (" wither ").

10 G. Gemoll prefers traxit.

11 notione (corr. from natione) P; natione pLb; ratione V; oratione later MSS.

12 remotius Madvig; remotis MSS.

13 inter vana constitimus Gertz; inter valla (or intervalla) constituimus MSS.

14 Perhaps we ought to read, with Rossbach, nos nostra quoque providentia longiorem prorogare. O and b give prorogare.

15 The reading paratus sit et is nearest to Madvig's paratus sis et; par laus sit Buecheler; parat auset p, parat ausisset L; parata xusset V 1; paratus esset O; parat auisset b. Haupt conj. paratus et.

16 After utrum Haase removed ea, the reading of MSS.

17 quam ius Madvig; quamius p; quamvis LVPb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: