previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt.

At imbecillis (quo in numero magna pars urbanorum, omnesque paene cupidi literarum sunt), observatio major necessaria est; ut, quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat. [2] Ex his igitur, qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et, si mane surgendi necessitas fuerit, redormire: qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere. [3] Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus; itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque, nubilo coelo, soli aperienti, se committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime gravedines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. [4] Scire autem licet, integrum corpus esse, quum quotidie mane urina alba, deinde rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere: deinde, nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet. [5] Longis diebus meridiari potius ante cibum; sin minus, post eum: per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere. Sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica, vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem ejus curatio, exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet: in eo, qui minus laboravit, et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est, et minus concoxit, remissior. [6] Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio; atque haec non utique plana, commodior est; siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus movet; nisi tamen id perquam imbecillum est. Melior autem [p. 15] est sub divo, quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole, quam in umbra; melior in umbra quam parietes aut viridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta, quam flexuosa. [7] Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor, aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit: idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem, athletarum exemplo, vel certa esse lex, vel immodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole, vel ad ignem; modo balneum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his vero neutrum semper fieri oportet; sed saepius alterutrum, pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est. [8] Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas; saepe inutilis nimia abstinentia; si qua intemperantia subest, tutior est in potione, quam in esca1. Cibus a salsamentis, holeribus, similibusque rebus melius incipit: tum caro assumenda est, quae assa optima, aut elixa est. [9] Condita omnia duabus de causis inutilia sunt; quoniam et plus propter dulcedinem assumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum valet, palmulas, pomaque, et similia melius primo cibo assumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est: post satietatem, nihil agendum. [10] Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si quidquid assumsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se implevit, post cibum neque frigori, neque aestui, neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore, quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis vitandus est.2

1 cf. Aph. II, 11

2 Hipp. Aph. 11, 16.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: