previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XX De pastillis.

[1a] Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti: qualis est, qui habet chalcitidis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti, capitulorum mali punici, singulorum p. )-(. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, inlinere. At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.

[1b] Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XI. olei sextario.

[2] Sed longe Polyidae celeberrimus est, σφραγίς autem nominatur: qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II. myrrhae p. )-(. v. aloes tantumdem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum p. )-(. VI. quae contrita vino austero excipiuntur1.

[3] Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. halicaccabi corticis p. )-(. IV. minii p. )-(. VI. spumae argenti p. )-(. XII. cerussae p. )-(. XVI. quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.

[4] Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est2.

[5] Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur3.

[p. 178] [6] Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.

1 Gal. S. G. V, 12

2 Ibid.

3 cf. Ibid.: Pastillus Darii

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: