This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat: αἰγίλωπα Graeci vocant1. Idque assidue male habet oculum: nonnumquam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet; ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat. Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At, quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio; cum eo, ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est; quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Ergo hamulo summum ejus foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi2, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris junctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque, si jam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam: quod et tardius et non idem facit. Osse adusto, curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.