previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 11] medicinalis ars recipit1, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent: eo magis, quoniam, compresserit aliquem morbus, an fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt: quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. [64] Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est. Neque adjectum quidquam empiricorum professioni, sed demtum est; quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus, quam vulgaria; [65] nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, quum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, quum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident; et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. [66] Neque, hercules, istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates2 dixit, mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et compressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. [67] Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud dejectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque humor erumpit, ut in oculos, auresque: quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic, ut aliud, curatur. [68] Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt, aut resolvunt; inveniuntur tamen, in quibus aliter, atque in ceteris, id eveniat. In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. [69] Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna

1 cf. II, 10; III, 4

2 Epid. I, sect. 3, ยง 10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: