previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 18] [13] Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis: quoniam alii graciles, alii obesi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii humidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet: raro quisquam non aliquam partem corporis imbecillam habet. [14] Tenuis vero homo implere se debet, plenus extenuare, calidus refrigerare, frigidus calefacere, madens siccare, siccus madefacere: itemque alvum firmare is, cui fusa; solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.

[15] Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, assumta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia, cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. [16] Extenuat corpus aqua calida, si quis in eam descendit, magisque si salsa est; in jejuno balneum, inurens sol et omnis calor, cura, vigilia, somnus nimium vel brevis vel longus; durum cubile1; cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio, vomitus, dejectio, acidae res et austerae, et semel die assumtae, et vini non praefrigidi potio jejuno in consuetudinem adducta.

[17] Quum vero inter extenuantia posuerim vomitum et dejectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Ejectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video: neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui quotidie ejiciendo, vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit: idem purgationes quoque eodem volumine expulit. Et sunt eae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis fiunt; [18] sed haec tamen submovenda esse, non est perpetuum; quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo, et non nisi quum opus est, adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid jam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est; sed esse ejus etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.

[19] Vomitus utilior est hieme, quam aestate2:

1 Hipp. De sal. diaeta § 4

2 cf. Aph. IV, 4

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: