previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 21] alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adolescentia fit adstricta, saepe in senectute solvitur1. Melior est autem in juvene fusior, in sene adstrictior2.

[34] Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit3; minus, sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius assa, modice holeribus4 semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est, vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. [35] At vere paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis oleribus; transeundum paulatim ab assis ad elixa. Venus eo tempore anni tutissima est. [36] Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Eo tempore aptissima sunt et caro et holus; potio quam dilutissima, ut et sitim tollat, nec corpus incendat; frigida lavatio, caro elixa, frigidi cibi, vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum vero, propter coeli varietatem, periculum maximum est5. Itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo noctu dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero jam paulo pleniore uti licet; minus, sed meracius bibere. [38] Poma nocere quidam putant, quae immodice toto die plerumque sic assumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur: ita non haec, sed consummatio omnium nocet cet. Ex quibus in nullo tamen minus, quam in his noxae est. Sed his uti non saepius, quam alio cibo, convenit. [39] Denique aliquid densiori cibo, quum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero, neque autumno utilis venus est: tolerabilior tamen per autumnum; aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

1 Aph. II, 20

2 cf. Aph. II, 53

3 Aph. I, 15; cf. 18

4 cf. Hipp. De diaeta salubri § 1

5 cf. Aph. III, 4

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: