previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 274] Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inveteravit, jamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei, vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium ejus caput resupinus effundat. [4b] Quidam, si in sinistro oculo vitium est, adversum: si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro diduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere; atque eam quoque palpebram tradere alteri: ipse, hamulo apprehenso, levare unguem, eumque acu trajicere linum trahente: deinde acum ponere, lini duo capita apprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli diducere, donec ad angulum veniat: deinde invicem modo remittere, modo attrahere, ut sic et initium ejus, et finis anguli reperiatur. [4c] Duplex enim periculum est; ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo caruncula quoque abscindatur, quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur; ideoque decipit. Abscissa, patefit foramen, per quod postea semper humor descendit: ῥυάδα Graeci vocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est, qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue, scalpellus adhibendus est; deinde sic excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. [4d] Eo deinde ex melle linamentum superdandum est, supraque linteolum, et aut spongia aut lana succida: proximisque diebus diducendus quotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur; siquidem id quoque tertium periculum accedit, eodemque modo linamentum imponendum, ac novissime inungendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducantur. Sed ea curatio vere esse debet, aut certe ante hiemem: de qua re ad plura loca pertinente, semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt: [4e] alia in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit; sicut in vulneribus: alia, in quibus nullus dies urget, et exspectare

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: