previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 37] circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur; magisque si alia quoque signa accesserunt1. [7] Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest2; cuive in codem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possit3; aut cui simul et continue febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui, febre non quiescente, exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat4; aut qui, febre aeque non quiescente, simul et delirio et spirandi difficultate vexatur5; aut qui, epoto veratro, exceptus distentione nervorum est6; aut qui ebrius obmutuit. Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit7. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur8; et is, cui somnus dolorem auget9; et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se prompsit, quum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum et affectum10. [9] Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, proximum est, ut is circa quartum decimum decedat, nisi alia signa meliora pejorave accesserint11: quae, quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem, vel maturiorem denuntiant. [10] Sudor quoque frigidus in acuta febre pestifer est: atque in omni morbo vomitus, qui varius, et multorum colorum est; praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. [11] Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit; et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque, si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris. Atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero, quae tenuis et diluta est12. [12] Alvus quoque varia

1 Progn. § 19

2 Aph. IV, 34; Coac. 271

3 Aph. IV, 35; Coac. 272

4 cf. Aph. IV, 48; Coac. 13

5 cf. Aph. IV, 50

6 cf. Aph. IV, 16; V, 1

7 Aph. V, 5

8 cf. Aph. V, 30

9 cf. Aph. II, 1

10 cf. Aph. III, 22 et 23

11 Progn. § 15

12 cf. Progn. § 12

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: