Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. [2] Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est. [3] Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. [4] Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. [5] Amat autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. [6] Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. [7] Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. [8] Nam et capitis longos dolores ipsius frictio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus. [9] Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout uires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint. [10] Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat. [11] In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, [ut] supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

