previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.

[2] Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. [3] Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. [4] Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; [5] os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac primo quidem sic tenendus est.

[6] Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. [7] Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. [8] Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. [9] Idque apud Erasistratum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. [10] Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit.

[11] Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. [12] Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. [13] Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. [14] Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. [15] In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.

[16] Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. [17] Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.

[18] Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo[d] aegris iucundius insidatsi interdum non uacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: