previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Haec euenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa uariaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur. [2] Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt. [3] Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur: in ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est. [4] Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at ima ibi relinquenda est. Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea relictum est, pus mouentia adhibenda sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: