Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec
aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam
si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes
[2]
sentimus. quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis
descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed
desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia
praecipientium et oblivione moris antiqui? quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias
[3]
manant. quamquam vestra vobis notiora sunt: ego de
urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos
statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur,
si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos
[4]
formandosque liberos pauca praedixero. nam pridem suus
cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae
nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
[5]
eligebatur
autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque
[6]
facere quod inhonestum factu videretur. ac non studia
modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum
sanctitate quadam ac verecundia temperabat. sic Corneliam
Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti
matrem praefuisse educationibus ac produxisse principes
[7]
liberos accepimus. quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius
cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas,
et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum
hauriret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.