Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis
parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in
evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel hominum vel temporum satis operae insumitur.
[2]
sed expetuntur
quos rhetoras vocant; quorum professio quando primum in
hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores
nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos
oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana
meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris.
[3]
notus est vobis
utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum
habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quandam educationem refert: se apud Q. Mucium ius civile
didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum
Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse; neque
iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat,
Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium
[4]
artium varietatem complecteretur. itaque hercule in libris
Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae,
non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam
ei defuisse. ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis
[5]
utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat. ita est
enim, optimi viri, ita: ex multa eruditione et plurimis
artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa
admirabilis eloquentia; neque oratoris vis et facultas, sicut
ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed
is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad
persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem
temporum, cum voluptate audientium possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

