Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati
agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam
civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel
principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque
iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae
honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae.
[2]
insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus
ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites
[3]
aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio
eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio,
quibus primus apud principem suum locus, et principum,
[4]
cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires:
magno semper electorum iuvenum globo circumdari in
pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente
cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea
gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa
plerumque fama bella profligant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.