[22] sic canibus catulos similes sic matribus haedos n. s. p. c. m. s. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit. qui enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis fa- cit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit. putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero pro- bavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum. hoc autem eum dicere, ille comprobat versus 'quantum lenta solent inter vi- burna cupressi': nam viburnum brevissimum est, cupressus vero arbor est maxima. hoc autem genus argumentationis et apud Ari- stotelem lectum est, et apud Ciceronem. componere comparare.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.