previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

extremum hunc arethusa m. c. l. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam et Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amo- rum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Ver- gilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. hic autem Gallus amavit Cytheridem meretricem, li- bertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Ver- gilius. nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo in- patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum estnam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem"—, sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et ro- gat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat car- men. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et Κρέουσα.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: