previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

dic mihi damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. quod etiam Vergilius fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec vero lites habet et altercationem. unde etiam dramatico charactere scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum personae. novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in co- moediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et poeta illic et introductae personae loquuntur. hos autem omnes characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam iste demonstrat. nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut "Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum, ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem" —nam etiam Gallum illic inducit loquentem—; habet dramaticum, ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus com- munibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo oc- cursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa concludit. cuium pecus ab amaritudine coepit; nam dicendo 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. 'cuium' autem an- tique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum. antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?"

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: