[105] tris pateat caeli spatium non amplius ulnas ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus—dicta ulna ἀπὸ τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκώλενος dici- tur—, licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo. sane haec quaestio varia est: nam alii dicunt significare eum sepulchrum Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consum- ptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut sit: dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis con- tinetur sepulchrum? alii vero volunt puteum significari, qui est in Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu sol inradiaret: nam viii K#1123. Iu#1123. die, quando in centro suo est sol, lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat. sed neutrum horum convenit rustico: unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

