[8] novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et ex- primat. transuersa tuentibus hircis hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia: unde Horatius "libidinosus im- molabitur caper et agna Tempestatibus". quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo in- dignantur, ut in eos paene impetum faciant". hinc est 'trans- versa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus. alii hoc inprobant et legunt 'hirquis'—hirqui autem sunt oculo- rum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus—, ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuen- tibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere: unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.