previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[66] en quattvor aras ecce duas tibi daphni duas altaria phoebo feci, inquit, aras quattuor: tibi, o Daphni, do duas, et duas aras Apollini, quae sint altaria. novimus enim, aras et diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse superno- rum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata: quae nunc dat Apollini, quasi deo; Daphnidi vero aras ponit: nam licet eum dixerit deum, tamen mortalem fuisse manifestum est. sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, ut "numero deus impare gaudet", quod etiam ponti- ficales indicant libri. sed constat secundum Porphyrii librum, quem Solem appellavit, triplicem esse Apollinis potestatem, et eundem esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem apud inferos. unde etiam tria insignia circa eius simulacrum vide- mus: lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat; grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit; sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν. hinc est quod et Homerus eundem tam pesti- lentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mi- tis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo": unde Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem. Varro diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat. alii 'altaria' eminentia ararum et ipsa libamina, ut "paterisque altaria libant".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: