[11] nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

