[21] nymphae noster amor libethrides a fonte Boeotiae (Libe- thro vel a) Libethro poeta, qui primus harmoniam tradidit et aram musis consecravit. alii (Libethron) locum, in quo Hesiodus natus est, alii templum Libethridum musarum dicunt, quod a Piero, Apollinis filio, consecratum est. nymphae noster a. libethrides Libe- thros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. ut autem poetae invo- cent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: nam et in aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt qui camenis fontem consecrarunt; nam eis non vino, sed aqua et lacte sacrificari solet: nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus. sane sciendum, quod idem Varro tres tan- tum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; alteram, quam ae+ris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum voce consistit. et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.