[55] ululae aves, ἀπὸ τοῦ ὀλολύζειν, id est a fletu, nominatae, quas vulgo ulucos vocant. sit tityrus orpheus vilissimus rusti- cus Orpheus putetur in silvis, Arion vero inter delphinas. hic Arion, Lesbius, citharoedus optimus fuit: qui cum a Periandro, rege Corinthiorum, petisset, ut sibi liceret peragrare alias civitates, permissu eius per multa oppida collectis beneficio cantilenae opibus, Corinthum petere coepit. in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vi- taret insidias, auxilium ei non defuturum promittens. in quem cum coniuratorum manus involasset, petit ab eis Arion, ut sibi cithara ca- nere liceret: quod cum ab illis permissum esset, ad eius cantilenam convenere delphines. is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit. exinde Corinthum petiit et universa narravit. in tempore autem hoc etiam navis, in qua navigaverat, cum insidiatoribus supervenit. quos cum rex de Arione requisisset et illi eum mortuum mentirentur, pro- duci Arionem iussit, (ipsos autem cruci) adfigi. sed Apollo tam del- phinum quam citharam ob amorem Arionis inter sidera collocavit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.