quid faciat laetas segetes fertiles, fecundas, id est quae res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra posuit: sic alibi "horrescit strictis seges ensibus". pingues autem ef- ficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, in- censio stipularum, stercoratio. unde etiam 'laetas' ait; nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur. sane 'quid faciat' non interrogat, sed pollicetur. quo sidere terram quo tempore, ex sideribus enim tempora colliguntur. et sciendum quattuor pri- mis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem contineri. sane sidus proprie est quod in se plures continet stellas, sed a poetis confuse ponitur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.