[102] laetus ager hiberno scilicet sereno: quia ubi hoc con- tigerit, ne haec quidem loca, quae fertilia sunt, ut est Moesia et Gar- gara, quae dicturus est in sequentibus, certent cum illo proventu. nullo tantum se moesia cultv iactat constat quidem Moesiam circa culturam esse diligentem; sed non ei cultus suus tantum pro- dest, quantum hiberna serenitas et umidum solstitium. Mysia autem provincia est Thraciarum, vicina Scythiae, Moesia vero civitas Phry- giae, haud longe a Troia, quam magis debemus accipere propter Gargara, montes Phrygios. unde apparet et in Asia esse regionem, quae Moesia dicatur. sane Gargara multi auctores Graeci, sicut Se- renus Sammonicus tradit, altitudinem Idae montis et per hoc abusive omnes summitates montium Gargara appellant: esse etiam Gargara civitatem in radicibus Idae montis in provincia Moesia Asiae, quam constat naturaliter uliginosam et ob hoc frugum feracem in tantum, ut multi poetae Graeci Gargara abusive pro cuiusvis rei multitudine vel copia posuerint. ergo potest et hic sensus esse, ut sit: cum ea sit anni temperies, ut hiemps serena sit et solstitium umidum, fructus optime provenire; haec autem adeo esse agris necessaria, ut sine his ne illi quidem fecundissimi Moesiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis, quae de his habetur. 'Moesia cultu' autem ideo addidit, tamquam di- ceret: omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.