[137] navita pro 'nauta', sicut 'Mavors' pro 'Mars'. stellis hic pro sideribus, quae plures in se stellas habent. numeros et nomina fecit 'numeros' aut currendi modos, id est ortus et occa- sus—quod si est, quasi rem philosophorum praetermisit; nam tan- tum de nominibus dicit, ut 'Pliadas, Hyadas': aut certe re vera ait 'numeros'. nam Hipparchus scripsit de signis et commemoravit etiam, unumquodque signum quot claras, quot secundae lucis, quot obscuras stellas habeat: secundum quod bene memoratis signis, quasi notum, stellarum numerum praetermisit. aut 'numeros', quia septentrionem dicimus. 'nomina fecit' vero notamina: Plautus in Me- naechmis "iuventus fecit nomen peniculo mihi".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.