[31] tethys emat omnibus undis Tethys est uxor Oceani, nympharum mater. quod autem ait 'emat' ad antiquum pertinet ritum, quo se maritus et uxor invicem coemebant, sicut habemus in iure. tribus enim modis apud veteres nuptiae fiebant: usu, si verbi gratia mulier anno uno cum viro, licet sine legibus, fuisset; farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur—unde confarreatio appellabatur—, ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur; coemptione vero atque in ma- num conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat, ut siquis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri fa- ceret. et bene 'serviat', quia, quaecumque in manum convenerat, omnia protinus, quae doti dicebantur, marito serviebant. hanc Tethyn Cicero in Timaeo Salaciam dicit. generum vero pro marito positum multi accipiunt iuxta Sappho, quae in libro, qui inscribitur ἐπιθαλάμια, ait 'χαῖρε νύμφα, χαῖρε τίμιε γαμβρὲ πολλά' ἀντὶ τοῦ 'νυμφίε'. sic et Pindarus ἐν τοῖς παιᾶσιν.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.