previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[33] qua locus erigonen inter chelasque s. Aegyptii duo- decim esse adserunt signa, Chaldaei vero undecim: nam scorpium et libram unum signum accipiunt, chelae enim scorpii libram faciunt. iidem Chaldaei nolunt aequales esse partes in omnibus signis, sed pro qualitate sui aliud signum xx, aliud xl habere, cum Aegyptii tricenas esse partes in omnibus velint. modo ergo secundum Chaldaeos locutus est, dicens posse eum habere locum inter scorpium et virginem; nam Erigone ipsa est virgo. sciendum deinde est voluisse maiores in his signis esse deorum domicilia. et Solis est leo, Lunae vero cancer, ceterorum vero quinque planeta- rum bina sunt signa, prout se ratio siderum sequitur. nam primus circulus a terra Lunae est, secundus Mercurii, tertius Veneris, quartus Solis, quintus Martis, sextus Iovis, Saturni ultimus. sed remotis Sole et Luna, quorum sunt domicilia leo et cancer, hi quinque ordine, quo eorum sunt circuli, bina possident signa, unum a sequentibus et unum a superioribus: ut Mercurii sint virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sa- gittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius. unde per haec loca siderum Augustum et fortem propter scorpium, id est Martis domicilium, et iustum propter libram et prudentem propter vicinam virginem, id est Mercurii domicilium, fore significat. vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia. sane haec Erigone Icari filia fuit, tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere. 'chelas' autem sequentes ideo ait, quia, sicut dictum est, ipsae sunt libra.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: