previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] chaoniam p. g. m. a. Epiroticam, a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines vescebantur. et modo speciem pro genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo homines potare consueverant. sane 'Acheloia' non praeter rationem dixit: nam, sicut Orpheus docet, generaliter aquam veteres Acheloum vocabant. sed quia specialiter quidam fluvius Achelous dicitur, aut species est pro genere, aut secundum anti- quitatem est locutus. pingvi arista aristam modo pro frumento posuit. et adfectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab ariditate sit dicta. chaoniam p. g. m. a. Epiroticam. quae cur Chaonia dicta sit, in tertio Aeneidis plenius habes. et hic ideo Epiroticam a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines vescebantur: vel quod ibi quercus Iovi Dodonaeo sacrata, quae homi- nibus responsa reddebat. ex hac, cum fuisset excisa, columbae, quae vaticinabantur, volasse dicuntur. et modo speciem pro genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo homines potare consuerant. 'pingui' autem 'arista' modo pro frumento posuit. et affectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab aridi- tate sit dicta. 'glandem' vero 'mutavit arista' ita ait, ut 'togam palu- damento mutavit'. poculaque inuentis acheloia miscvit uvis Ache- lous Terrae fuisse filius dicitur, ut solet de his dici, quorum per anti- quitatem latent parentes. hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret. quae miserans filium patefactis antris intra se obruit, cui postea ut peren- nem famam nominis daret, in Aetolica regione fluvium eiusdem voca- buli nasci fecit, quem nonnulli de Pindo, monte Thessaliae, oriri ad- serunt. circa hunc Staphylus, Oenei pastor, cum animadvertisset ex capellis unam esse pinguissimam, intellexit id pabuli ubertate fieri. secutus itaque eandem cum vidisset uvis vesci, admiratus et novitatem et dulcedinem, decerptum fructum pertulit regi. qui cum liquorem ex- pressisset, a suo nomine appellavit οἶνον, ab inventore σταφυλήν. sed Hercules cum propter uxorem Deianiram cum Acheloo contenderet, cornu eius unum fregit, quod graece κέρας dicitur, unde miscere pocu- lum apud Graecos κεράσαι dicitur. sed hic Acheloum non praeter ra- tionem dixit: nam, sicut Orpheus docet, et Aristophanes comicus et Ephorus historicus tradunt, Ἀχελῷον generaliter propter antiquitatem fluminis omnem aquam veteres vocabant. ergo quia specialiter Achelous Graeciae fluvius dicitur, aut species est pro genere, aut secundum an- tiquitatem est locutus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: