[96] flava ceres alto neqviqvam s. o. 'flava' dicitur propter aristarum colorem in maturitate. et 'Ceres' nomen est, quod in polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obli- quis corripiat. 'alto' autem 'Olympo' aut poetice dictum, de caelo illi favere Cererem: aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento: nam ideo 'flava Ceres'. neque neqviqvam id est non sine causa: nam semper duae negativae unam confirma- tivam faciunt: unde male quidam locum illum legunt in Terentio "pater adest, cave ne te tristem sentiat"—si enim hoc est, dicit, vide ut te tristem esse sentiat: quod procedere minime potest -sed ita legendum est "cave te tristem esse sentiat". nam et 'ne' et 'cave' prohibentis est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.