previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[479] unde tremor terris variae sunt opiniones. alii dicunt ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet: Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius. alii σπογγοειδῆ terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. qua vi maria alta tumescant obicibus r. alii sic accipiunt, quod ruptis obicibus, id est Calpe et Atlante montibus Hispaniae et Mauretaniae, Oceanus eruperit et ista fecerit maria. quod non procedit: si enim hoc esset, non diceret 'tumescant', sed 'tumuerint', cum eruperunt Oceani maria. unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit: cuius rei opiniones Lucanus in primo com- memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant. ('tardis') tarde venientibus, aestivis acci- piendum: unde et 'vel' dixisse videtur, ne bis unum tempus significaret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: