[6] vindemia cum vindemiam numero singulari dicimus, unius anni significamus; cum plurali, multorum, ut messem et messes, hiemem et hiemes: haec enim semel tantum annis quibusque con- tingunt. multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera- liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit': tunc enim omne elementum, non terras aliquas significamus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.