[25] purpurea intexti tollant aulaea britanni hoc secun- dum historiam est locutus. nam Augustus postquam vicit Britan- niam, plurimos de captivis, quos adduxerat, donavit ad officia thea- tralia. dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant: quam rem mira ex- pressit ambiguitate, dicens 'intexti tollant'; nam in velis ipsi erant picti, qui eadem vela portabant. aulaea autem dicta sunt ab aula Attali regis, in qua primum inventa sunt vela ingentia, postquam is populum Romanum scripsit heredem.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.