[49] sev quis olympiacae miratus p. p. dicturus est de ar- mentis et gregibus. armenta autem sunt equorum et boum, quod haec animalia apta sunt armis, ut scutis boum coria, equi proelio; greges vero capellarum et ovium sunt: ipse paulo post "hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agi- tare greges hirtasque capellas". haec tamen, armenta et gre- ges, sciendum quia plerumque confundit auctoritas. olympiacae miratus praemia p. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud Pisas in honorem Iovis Olympici.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.