[89] amyclaei domitus pollucis habenis cyllarus atqui Castor equorum domitor fuit. sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "re- vocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani': aut certe ideo Pollu- cem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur. et aliter: Amyclae civitas Laconicae. Xanthum autem (dicit) et Cyl- larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.