[219] his quidam signis atque haec exempla secuti Pythagorae sectam versat, quam et stoici sequuntur. et quidam accusant, quod, cum sit Epicureus, alienam sectam usurpare videtur. sed ego puto simpliciter referri sententias philosophorum: neque enim statim Epicu- reus debet videri, si libertate poetica ait "illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti". his quidam signis atque haec exempla secuti e. a. p. d. mentis locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divini- tatis. namque omnia animalia ex quattuor elementis et divino spi- ritu constare manifestum est: trahunt enim a terra carnem, ab aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spi- ritu ingenium. quod quia est in apibus, sicut etiam in hominibus, -namque metuunt, cupiunt, dolent gaudentque: quae probantur ex his quae faciunt; dimicant enim, colligunt flores, provident plu- vias—fateamur necesse est, etiam apes partem habere divinitatis. ut autem hoc exemplis, id est rebus similibus, conprobaret, Lucre- tium secutus est, qui dicit ea, quae inter se probare non possumus, a similibus conprobanda: ventum namque docet esse corporalem, non quod eum tenere vel cernere possumus, sed quod eius similis atque aquae effectus est, quam corporalem esse manifestum est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.