[563] parthenope Lutatius libro iv. dicit, Cumanos incolas a pa- rentibus digressos Parthenopen urbem constituisse, dictam a Parthenope sirena, cuius corpus etiam (illic sepultum sit.) postquam ob locorum ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos (Cuma- nos), ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen di- ruendi. postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse. parthenope id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic sepultae Parthenope est appellata. studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.