previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura XIV


Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
et quod maiorum vitia sequiturque minores1
et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
5bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
nec melius de se cuiquam sperare propinquo
concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
boletum condire et eodem iure natantis
mergere ficedulas didicit nebulone parente
10et cana monstrante gula; cum septimus annus
transierit puerum, nondum omni dente renato,
barbatos licet admoveas mille inde magistros,
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
semper et a magna non degenerare culina.
15Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
materia constare putat paribusque elementis,
an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
20conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
25rusticus expectas ut non sit adultera Largae
filia, quae numquam maternos dicere moechos
tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
ut non terdecies respiret? conscia matri
virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
30implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
sic natura iubet: velocius et citius nos
corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
cum subeant animos auctoribus, unus et alter
forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
35et meliore luto finxit praecordia Titan,
sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
40ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
intra quae pater est2; procul, a procul inde puellae
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
maxima debetur puero reverentia, siquid
turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
50nam siquid dignum censoris fecerit ira
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
omnia deterius tua per vestigia peccet,
corripies nimirum et castigabis acerbo
55clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex vacuumque cerebro
iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
60verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
arida cum tota descendat aranea tela;
hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
65atria displiceant oculis venientis amici,
ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
semodio scobis haec emendat servulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni
aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
70gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
si facis ut patriae3 sit idoneus, utilis agris,
utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
moribus instituas. serpente ciconia pullos
75nutrit et inventa per devia rura lacerta:
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
vultur iumento et canibus crucibusque relictis
ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
80pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
ponitur: inde autem cum se matura levavit
progenies, stimulante fame festinat ad illam
85quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
culmina villarum graecis longeque petitis
90marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
95dum meliore novas attollit marmore villas.
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
nil praeter nubes et caeli numen adorant,
nec distare putant humana carne suillam,
qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
100Romanas autem soliti contemnere leges
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
105sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
ignava et partem vitae non attigit ullam.
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
110cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
certa magis quam si fortunas4 servet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
quo loquor egregium populus putat adquirendi
artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
incude adsidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros;
120qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
ire via pergant5 et eidem incumbere sectae,
sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
mox adquirendi docet insatiabile votum.
servorum ventres modio castigat iniquo
ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
mucida caerulei panis consumere frusta,
hesternum solitus medio servare minutal
130Septembri nec non differre in tempora cenae
alterius conchem aestivam cum parte lacerti
signatam vel dimidio putrique siluro,
filaque sectivi numerata includere porri.
invitatus ad haec aliquis de ponte negabit6.
135sed quo divitias haec per tormenta coactas,
cum furor baut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
interea pleno cum turget sacculus ore,
crescit7 amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,
140et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur
altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,
et proferre libet fines maiorque videtur
et melior vicina seges, mercaris et hanc et
arbusta et densa montem qui canet oliva
145quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
nocte boves macri lassoque famelica collo
iumenta ad virides huius mittentur aristas,
nec prius inde domum quam tota novalia saevos
in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
150dicere vix possis quam multi talia plorent
et quot venales iniuria fecerit agros
Sed qui sermones, quam foedae8 bucina famae!
quid nocet haec?’ inquit, ‘tunicam mihi malo lupini
quam si me toto laudet vicinia pago
155exigui ruris paucissima farra secantem.’
scilicet et morbis et debilitate carebis,
et luctum et curam effugies, et tempora vitae
longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
si tantum culti solus possederis agri
160quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
mox etiam fractis aetate ac Punica passis
proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos
tandem pro multis vix iugera bina dabantur
vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
165nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae
curta fides patriae; saturabat glaebula talis
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
uxor et infantes ludebant quattuor, unus
vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
170a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena
amplior et grandes fumabant pultibus ollae:
nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Inde fere scelerum causae, nec plura venena
miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
175humanae mentis vitium quam saeva cupido
inmodici census, nam dives qui fieri vult,
et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,
quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
vivite contenti casulis et collibus istis,
180o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex; ‘panem quaeramus aratro,
qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris,
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
contingunt homini veteris fastidia quercus.
185nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto
per glaciem perone tegi, qui summovet Euros
pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis
ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’
Haec illi veteres praecepta minoribus, at nunc
190post finem autumni media de nocte supinum
clamosus iuvenem pater excitat: ‘accipe ceras,
scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
maiorum leges, aut vitem posce libello,
sed caput intactum buxo naresque pilosas
195adnotet et grandes miretur Laelius alas,
dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
adferat, aut longos castrorum ferre labores
si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
200cum lituis audita, pares quod vendere possis
pluris dimidio, nec te fastidia mercis
ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
neu credas ponendum aliquid discriminis inter
unguenta et corium; lucri bonus est odor ex re
205qualibet, illa tuo sententia semper in ore
versetur dis atque ipso Iove digna poeta:
unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.”
hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.’
210Talibus instantem monitis quemcumque parentem
sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te
festinare iubet? meliorem praesto magistro
discipulum, securus abi: vincens ut Aiax
praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,
215parcendum est teneris, nondum implevere medullas
maturae9 mala nequitiae, cum pectere barbam
coeperit et longae mucronem admittere cultri,
falsus erit testis, vendet periuria summa
exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
220elatam iam crede nurum, si limina vestra
mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
per somnum digitis! nam quae terraque marique
adquirenda putas, brevior via conteret illi;
nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
225mandavi,” dices olim, “nec talia suasi.”
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
nam quisquis magni census praecepit amorem
et laevo monitu pueros producit avaros
et qui per fraudes patrimonia conduplicari10
230dat libertatem et totas effundit habenas
curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
et te contempto rapitur metisque relictis.
nemo satis credit tantum delinquere quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.


235Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
qui paupertatem levet attollatque propinqui,
et spoliare doces et circumscribere et omni
crimine divitias adquirere; quarum amor in te
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
240dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
245flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
expectare colus; morieris stamine nondum
250abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
composuit; si vis aliam decerpere ficum
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
255sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.


Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
si spectes quanto capitis discrimine constent
incrementa domus, aerata multus in arca
260fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
non potuit servare suas. ergo omnia Florae
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
tanto maiores humana negotia ludi.
265an magis oblectant animum iactata petauro
corpora quique solet rectum descendere funem,
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,
atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
perditus ac vilis11 sacci mercator olentis,
270qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
hic tamen ancipiti figens vestigia planta
victum illa mercede parat, brumamque famemque
illa reste cavet: tu propter mille talenta
275et centum villas temerarius, aspice portus
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum es iam
in pelago, veniet classis quocumque vocarit
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
280audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
grande operae pretium est, ut tenso folle reverti
inde domum possis tumidaque superbus aluta.
Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor; ille sororis
285in manibus vultu Eumenidum ferretur et igni,
hic bove percusso mugire Agamemnona credit
aut Ithacum: parcat tunicis licet atque lacernis,
curatoris eget qui navem mercibus implet
ad summum latus et tabula distinguitur unda,
290cum sit causa mali tanti et discriminis huius
concisum argentum in titulos faciesque minutas.
occurrunt nubes et fulgura: ‘solvite funem
frumenti dominus clamat piperisve coempti,
nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
295aestivum tonat.’ infelix hac forsitan ipsa
nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
obrutus et zonam laeva morsuque tenebit,
sed cuius votis modo non suffecerat aurum
quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
300frigida sufficient velantes inguina panni
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
Tantis parta malis cura maiore metuque
servantur: misera est magni custodia census,
305dispositis praedives amis vigilare cohortem
servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
electro signisque suis Phrygiaque columna
atque ebore et lata testudine, dolia nudi
non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
310cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
sensit Alexander, testa cum vidit in illa
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
315numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam12. Mensura tamen quae
sufficiat census, siquis me consulat, edam:
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
320quantum Socratici ceperunt ante penates;
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
acribus exemplis videor te eludere? misce
ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
325haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
sume duos equites, fac tertia quadringenta
si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
sufficient animo nec divitiae Narcissi,
330indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
paruit imperiis uxorem occidere iussus.

1 Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.

2 est PΨ: es Housman after Cramer.

3 patriae Ψ: patria PS: Housman conjectures civis.

4 PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.

5 pergant Ψ: peragant P.

6 negabit Ψ: negavit PS: negabat O.

7 crevit P: other MSS crescit.

8 foedae Ψ: foede PG.

9 maturae ‘quinque Rupertii’: naturae PΨ.

10 *y omits; Ruperti delete

11 ac vilis P etc.: a siculis Ψ: ac similis conjecture Housman: assiculis Büch. (1910).

12 The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: