61.
Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
[2]
nam fere quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.
[3]
pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed [p. 52] omnes tamen advorsis volneribus conciderant.
[4]
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens.
[5]
postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuos captus est:
[6]
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
[7]
neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
[8]
multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent.
[9]
ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.