previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oratio C. Cottae ad Populum Romanum

'Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli [p. 153] deorum auxiliis et virtute mea; in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos; malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. [2] at contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, quoi misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. [3] nam si parricida vostri sum et bis genitus hic deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici.

[4] A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui: avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis victus cum illa simul, quom egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. [5] pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam quam nequeo concesserim. nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

[6] Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. namque imperatores Hispaniae stipendium milites arma frumentum poscunt, et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. [7] exer- citus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est nec minus Italiae marituma et provinciarum, quom interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptu<u>m sustinent: ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea navigamus. [8] haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite: sin fortuna [p. 154] communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis?

[9] Atque ego, quoius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra salute finem vitae fecerim. [10] adsum en C. Cotta consul, facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica. [11] quam deinde quoi mandetis, circumspicite; nam talem honorem bonus nemo volet, quom fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. [12] tantummodo in animis habetote non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volente<m> pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. [13] per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et consulite rei publicae. [14] multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opu- lentiam quaeritis, quom omnes provinciae regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: