previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Epistula Cn. Pompei ad senatum

'Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adule- scentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. [2] hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, quom interim a vobis per triennium vix annuos sumptus datus est. [3] per deos inmortalis, utrum censetis me vicem aerari praestare an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?

[p. 155] [4] Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi. per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. [5] recepi Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi. [6] quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? quando res plus valet quam verba. castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt. pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis.

[7] Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam venire potest. [8] quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. [9] Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus, praeter maritumas civitatis: ultro nobis sumptui onerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. [10] reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: