This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
O iucunda quies, primo cum testis amori
affueram vestris conscius in lacrimis!
o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,
o quotiens votis illa vocanda meis,
5cum te complexa morientem, Galle, puella
vidimus et longa ducere verba mora!
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
et mediis caelo Luna ruberet equis,
non tamen a vestro potui secedere lusu:
10tantus in alternis vocibus ardor erat.
sed quoniam non es veritus concredere nobis,
accipe commissae munera laetitiae:
non solum vestros didici reticere dolores,
est quiddam in nobis maius, amice, fide.
15possum ego diversos iterum coniungere amantes,
et dominae tardas possum aperire fores;
et possum alterius curas sanare recentis,
nec levis in verbis est medicina meis.
Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
20quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.
tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
neve superba loqui, neve tacere diu;
neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris,
neu tibi pro vano verba benigna cadant.
25irritata venit, quando contemnitur illa,
nec meminit iustas ponere laesa minas:
at quo sis humilis magis et subiectus amori,
hoc magis effectu saepe fruare bono.
is poterit felix una remanere puella,
qui numquam vacuo pectore liber erit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.