previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. [2] Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, [3] an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur. [4] Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. [5] Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam 1 [p. 42] [6] vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen. [7] Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit. [8] Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, ut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus. [9] Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se 2manibus consecrant, [10] statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis, [11] in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt. [12] Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, 3qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis 4 5 [p. 44] religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio 6arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. [13] [14] Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant. [15] Sex mensibus barbariquis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa 7fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est. [16] Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. 8 9 [p. 46] Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit. [17] Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbevae victis10increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret. [18] Agere gratias dis in. mortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, 11restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit. [19]

1 decima Iahnius: decumae codd.

2

3

4 se om. B.

5 Albinius Liv. V. 40: Atinius B: Albinus L.

6

7

8 Manlio: Manilio B.

9 rupe—summa ora. B.

10

11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: