Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. [2] Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac [3] focis ageret? Quid tam aequum quam inopem [4] populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius 1libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? 2Sed haec ipsa in perniciem redibant, [5] et misera res publica in exitium 3sui merces erat. [6] Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id 4 5 6 [p. 222] [7] est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam 7relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.